monumenta.ch > Plinius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 56
{VII} Nec non et satis quibusdam ipsis pasci terram dicit: segetem stercorant fruges: lupinum, faba, vicia; sicut e contrario: cicer, quia vellitur et quia salsum est, hordeum, fenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exurunt et omnia quae velluntur. nucleos in segetem ne indideris. - Vergilius et lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur.